Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Co VulgCont 1:1  Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
I Co VulgCont 1:2  Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.
I Co VulgCont 1:3  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
I Co VulgCont 1:4  Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu:
I Co VulgCont 1:5  quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:
I Co VulgCont 1:6  sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
I Co VulgCont 1:7  ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi,
I Co VulgCont 1:8  qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.
I Co VulgCont 1:9  Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem Filii eius, Iesu Christi Domini nostri.
I Co VulgCont 1:10  Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
I Co VulgCont 1:11  Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
I Co VulgCont 1:12  Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
I Co VulgCont 1:13  Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? Aut in nomine Pauli baptizati estis?
I Co VulgCont 1:14  Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium:
I Co VulgCont 1:15  ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
I Co VulgCont 1:16  Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
I Co VulgCont 1:17  Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
I Co VulgCont 1:18  Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
I Co VulgCont 1:19  Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
I Co VulgCont 1:20  Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
I Co VulgCont 1:21  Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
I Co VulgCont 1:22  Quoniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
I Co VulgCont 1:23  nos autem prædicamus Christum crucifixum: Iudæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam,
I Co VulgCont 1:24  ipsis autem vocatis Iudæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
I Co VulgCont 1:25  quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
I Co VulgCont 1:26  Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
I Co VulgCont 1:27  sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
I Co VulgCont 1:28  et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
I Co VulgCont 1:30  Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio:
I Co VulgCont 1:31  ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.