Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
I Co VulgCont 15:1  Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
I Co VulgCont 15:2  per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
I Co VulgCont 15:3  Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
I Co VulgCont 15:4  et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
I Co VulgCont 15:6  Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
I Co VulgCont 15:7  Deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus:
I Co VulgCont 15:8  Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
I Co VulgCont 15:9  Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
I Co VulgCont 15:10  Gratia autem Dei sum id, quod sum: et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
I Co VulgCont 15:11  Sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis.
I Co VulgCont 15:12  Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
I Co VulgCont 15:13  Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
I Co VulgCont 15:14  Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
I Co VulgCont 15:15  invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
I Co VulgCont 15:16  Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
I Co VulgCont 15:17  Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris.
I Co VulgCont 15:19  Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
I Co VulgCont 15:20  Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
I Co VulgCont 15:21  quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
I Co VulgCont 15:22  Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
I Co VulgCont 15:23  Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt.
I Co VulgCont 15:24  Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
I Co VulgCont 15:25  Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
I Co VulgCont 15:26  Novissima autem inimica destruetur mors: Omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem dicat:
I Co VulgCont 15:27  Omnia subiecta sunt ei, sine dubio præter eum, qui subiecit ei omnia.
I Co VulgCont 15:28  Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
I Co VulgCont 15:29  Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis?
I Co VulgCont 15:31  Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro.
I Co VulgCont 15:32  Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
I Co VulgCont 15:33  Nolite seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
I Co VulgCont 15:34  Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
I Co VulgCont 15:35  Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? Qualive corpore venient?
I Co VulgCont 15:36  Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.
I Co VulgCont 15:37  Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum.
I Co VulgCont 15:38  Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
I Co VulgCont 15:39  Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
I Co VulgCont 15:40  Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium:
I Co VulgCont 15:41  Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
I Co VulgCont 15:42  sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
I Co VulgCont 15:43  Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: Seminatur in infirmitate, surget in virtute:
I Co VulgCont 15:44  Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
I Co VulgCont 15:45  Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
I Co VulgCont 15:46  Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
I Co VulgCont 15:47  Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis.
I Co VulgCont 15:48  Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes.
I Co VulgCont 15:49  Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis.
I Co VulgCont 15:50  Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
I Co VulgCont 15:51  Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
I Co VulgCont 15:52  In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
I Co VulgCont 15:53  Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
I Co VulgCont 15:54  Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
I Co VulgCont 15:55  Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus tuus?
I Co VulgCont 15:56  Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
I Co VulgCont 15:57  Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
I Co VulgCont 15:58  Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.