I CORINTHIANS
Chapter 10
I Co | VulgCont | 10:1 | Nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, | |
I Co | VulgCont | 10:4 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt: bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus. | |
I Co | VulgCont | 10:6 | Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. | |
I Co | VulgCont | 10:7 | Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis: quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. | |
I Co | VulgCont | 10:8 | Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. | |
I Co | VulgCont | 10:9 | Neque tentemus Christum: sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. | |
I Co | VulgCont | 10:10 | Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. | |
I Co | VulgCont | 10:11 | Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt. | |
I Co | VulgCont | 10:13 | Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. | |
I Co | VulgCont | 10:16 | Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? | |
I Co | VulgCont | 10:17 | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane participamus. | |
I Co | VulgCont | 10:18 | Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? | |
I Co | VulgCont | 10:19 | Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid? Aut quod idolum, sit aliquid? | |
I Co | VulgCont | 10:20 | Sed quæ immolant Gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: | |
I Co | VulgCont | 10:21 | non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum: non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. | |
I Co | VulgCont | 10:22 | An æmulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. | |
I Co | VulgCont | 10:25 | Omne, quod in macello vænit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | |
I Co | VulgCont | 10:27 | Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. | |
I Co | VulgCont | 10:28 | Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam: | |
I Co | VulgCont | 10:29 | conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? | |
I Co | VulgCont | 10:31 | Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. | |