I CORINTHIANS
Chapter 6
I Co | VulgCont | 6:1 | Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? | |
I Co | VulgCont | 6:2 | An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? | |
I Co | VulgCont | 6:4 | Sæcularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum! | |
I Co | VulgCont | 6:5 | Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? | |
I Co | VulgCont | 6:7 | Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? | |
I Co | VulgCont | 6:9 | An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, | |
I Co | VulgCont | 6:10 | neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. | |
I Co | VulgCont | 6:11 | Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. | |
I Co | VulgCont | 6:12 | Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate. | |
I Co | VulgCont | 6:13 | Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori. | |
I Co | VulgCont | 6:15 | Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. | |
I Co | VulgCont | 6:16 | An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. | |
I Co | VulgCont | 6:18 | Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. | |
I Co | VulgCont | 6:19 | An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? | |