I CORINTHIANS
Chapter 13
I Co | VulgCont | 13:1 | Si linguis hominum loquar, et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. | |
I Co | VulgCont | 13:2 | Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. | |
I Co | VulgCont | 13:3 | Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. | |
I Co | VulgCont | 13:4 | Charitas patiens est, benigna est. Charitas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, | |
I Co | VulgCont | 13:8 | Charitas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. | |
I Co | VulgCont | 13:11 | Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. | |
I Co | VulgCont | 13:12 | Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. | |