I PETER
Chapter 5
I Pe | VulgClem | 5:1 | Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator : | |
I Pe | VulgClem | 5:2 | pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie : | |
I Pe | VulgClem | 5:5 | Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. | |
I Pe | VulgClem | 5:8 | Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : | |
I Pe | VulgClem | 5:9 | cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri. | |
I Pe | VulgClem | 5:10 | Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. | |
I Pe | VulgClem | 5:12 | Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. | |