I PETER
Chapter 3
I Pe | VulgClem | 3:1 | Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant : | |
I Pe | VulgClem | 3:3 | Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus : | |
I Pe | VulgClem | 3:4 | sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. | |
I Pe | VulgClem | 3:5 | Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. | |
I Pe | VulgClem | 3:6 | Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. | |
I Pe | VulgClem | 3:7 | Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ. | |
I Pe | VulgClem | 3:8 | In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles : | |
I Pe | VulgClem | 3:9 | non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. | |
I Pe | VulgClem | 3:10 | Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. | |
I Pe | VulgClem | 3:12 | quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala. | |
I Pe | VulgClem | 3:14 | Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. | |
I Pe | VulgClem | 3:15 | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe. | |
I Pe | VulgClem | 3:16 | Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. | |
I Pe | VulgClem | 3:18 | Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. | |
I Pe | VulgClem | 3:20 | qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. | |
I Pe | VulgClem | 3:21 | Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi. | |