Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
I Pe VulgClem 3:1  Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
I Pe VulgClem 3:2  considerantes in timore castam conversationem vestram.
I Pe VulgClem 3:3  Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
I Pe VulgClem 3:4  sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
I Pe VulgClem 3:5  Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
I Pe VulgClem 3:6  Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
I Pe VulgClem 3:7  Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
I Pe VulgClem 3:8  In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
I Pe VulgClem 3:9  non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
I Pe VulgClem 3:10  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
I Pe VulgClem 3:11  Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
I Pe VulgClem 3:12  quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
I Pe VulgClem 3:13  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
I Pe VulgClem 3:14  Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
I Pe VulgClem 3:15  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
I Pe VulgClem 3:16  Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
I Pe VulgClem 3:17  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
I Pe VulgClem 3:18  Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
I Pe VulgClem 3:19  In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
I Pe VulgClem 3:20  qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
I Pe VulgClem 3:21  Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
I Pe VulgClem 3:22  Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.