I PETER
Chapter 1
I Pe | VulgClem | 1:1 | Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ, | |
I Pe | VulgClem | 1:2 | secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. | |
I Pe | VulgClem | 1:3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, | |
I Pe | VulgClem | 1:4 | in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, | |
I Pe | VulgClem | 1:5 | qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. | |
I Pe | VulgClem | 1:7 | ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi : | |
I Pe | VulgClem | 1:8 | quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata : | |
I Pe | VulgClem | 1:10 | De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt : | |
I Pe | VulgClem | 1:11 | scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias : | |
I Pe | VulgClem | 1:12 | quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. | |
I Pe | VulgClem | 1:13 | Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi : | |
I Pe | VulgClem | 1:15 | sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis : | |
I Pe | VulgClem | 1:17 | Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini. | |
I Pe | VulgClem | 1:18 | Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis : | |
I Pe | VulgClem | 1:20 | præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, | |
I Pe | VulgClem | 1:21 | qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo : | |
I Pe | VulgClem | 1:22 | animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius : | |
I Pe | VulgClem | 1:23 | renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum : | |
I Pe | VulgClem | 1:24 | quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit. | |