I PETER
Chapter 4
I Pe | VulgClem | 4:1 | Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis : | |
I Pe | VulgClem | 4:2 | ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. | |
I Pe | VulgClem | 4:3 | Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. | |
I Pe | VulgClem | 4:4 | In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes. | |
I Pe | VulgClem | 4:6 | Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. | |
I Pe | VulgClem | 4:7 | Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. | |
I Pe | VulgClem | 4:8 | Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum. | |
I Pe | VulgClem | 4:10 | Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. | |
I Pe | VulgClem | 4:11 | Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. | |
I Pe | VulgClem | 4:12 | Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat : | |
I Pe | VulgClem | 4:13 | sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. | |
I Pe | VulgClem | 4:14 | Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. | |
I Pe | VulgClem | 4:15 | Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor. | |
I Pe | VulgClem | 4:17 | quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? | |