Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
I Pe VulgClem 2:1  Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
I Pe VulgClem 2:2  sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
I Pe VulgClem 2:4  Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
I Pe VulgClem 2:5  et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
I Pe VulgClem 2:6  Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
I Pe VulgClem 2:7  Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
I Pe VulgClem 2:8  et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
I Pe VulgClem 2:9  Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
I Pe VulgClem 2:10  Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
I Pe VulgClem 2:11  Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
I Pe VulgClem 2:12  conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
I Pe VulgClem 2:13  Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
I Pe VulgClem 2:14  sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
I Pe VulgClem 2:15  quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
I Pe VulgClem 2:16  quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
I Pe VulgClem 2:17  Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
I Pe VulgClem 2:18  Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
I Pe VulgClem 2:19  Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
I Pe VulgClem 2:20  Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
I Pe VulgClem 2:21  In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
I Pe VulgClem 2:22  qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
I Pe VulgClem 2:23  qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
I Pe VulgClem 2:24  qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
I Pe VulgClem 2:25  Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.