Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
I Sa VulgCont 31:1  Philisthiim autem pugnabant adversum Israel: et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
I Sa VulgCont 31:2  Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios eius, et percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul,
I Sa VulgCont 31:3  totumque pondus prælii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
I Sa VulgCont 31:4  Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger eius: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
I Sa VulgCont 31:5  Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
I Sa VulgCont 31:6  Mortuus est ergo Saul, et tres filii eius, et armiger illius, et universi viri eius in die illa pariter.
I Sa VulgCont 31:7  Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitæ, et quod mortuus esset Saul, et filii eius, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
I Sa VulgCont 31:8  Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
I Sa VulgCont 31:9  Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in Terram Philisthinorum per circuitum, ut annunciaretur in templo idolorum, et in populis.
I Sa VulgCont 31:10  Et posuerunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
I Sa VulgCont 31:11  Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul,
I Sa VulgCont 31:12  surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan: veneruntque Iabes Galaad, et combusserunt ea ibi:
I Sa VulgCont 31:13  et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.