Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
I Sa VulgCont 24:1  Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
I Sa VulgCont 24:2  Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nunciaverunt ei, dicentes: Ecce, David in deserto est Engaddi.
I Sa VulgCont 24:3  Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petra, quæ solis ibicibus perviæ sunt.
I Sa VulgCont 24:4  Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem: porro David et viri eius in interiore parte speluncæ latebant.
I Sa VulgCont 24:5  Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.
I Sa VulgCont 24:6  Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
I Sa VulgCont 24:7  Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia Christus Domini est.
I Sa VulgCont 24:8  Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
I Sa VulgCont 24:9  Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: mi domine rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram, adoravit,
I Sa VulgCont 24:10  dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te?
I Sa VulgCont 24:11  Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia Christus Domini est.
I Sa VulgCont 24:12  Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te. Animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.
I Sa VulgCont 24:13  Iudicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.
I Sa VulgCont 24:14  Sicut et in proverbio antiquo dicitur: AB IMPIIS egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
I Sa VulgCont 24:15  Quem persequeris, rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
I Sa VulgCont 24:16  Sit Dominus iudex, et iudicet inter me et te: et videat, et iudicet causam meam, et eruat me de manu tua.
I Sa VulgCont 24:17  Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:
I Sa VulgCont 24:18  dixitque ad David: Iustior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona: ego autem reddidi tibi mala.
I Sa VulgCont 24:19  Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
I Sa VulgCont 24:20  Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
I Sa VulgCont 24:21  Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israel:
I Sa VulgCont 24:22  iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
I Sa VulgCont 24:23  Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David, et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.