Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 22
I Sa VulgCont 22:1  Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres eius, et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
I Sa VulgCont 22:2  Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
I Sa VulgCont 22:3  Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
I Sa VulgCont 22:4  Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in præsidio.
I Sa VulgCont 22:5  Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio, proficiscere, et vade in Terram Iuda. Et profectus est David, et venit in saltum Hereth.
I Sa VulgCont 22:6  Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
I Sa VulgCont 22:7  ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc filii Iemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones:
I Sa VulgCont 22:8  quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renunciet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai? Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annunciet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
I Sa VulgCont 22:9  Respondens autem Doeg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
I Sa VulgCont 22:10  Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.
I Sa VulgCont 22:11  Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
I Sa VulgCont 22:12  Et ait Saul ad Achimelech: Audi fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine.
I Sa VulgCont 22:13  Dixitque ad eum Saul: Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?
I Sa VulgCont 22:14  Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
I Sa VulgCont 22:15  Num hodie cœpi pro eo consulere Deum? Absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
I Sa VulgCont 22:16  Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu, et omnis domus patris tui.
I Sa VulgCont 22:17  Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
I Sa VulgCont 22:18  Et ait rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
I Sa VulgCont 22:19  Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque et asinum, et ovem in ore gladii.
I Sa VulgCont 22:20  Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David,
I Sa VulgCont 22:21  et annunciavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
I Sa VulgCont 22:22  Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doeg Idumæus, procul dubio annunciaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
I Sa VulgCont 22:23  Mane mecum, ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.