Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
II C VulgCont 12:1  Si gloriari oportet (non expedit quidem): veniam autem ad visiones, et revelationes Domini.
II C VulgCont 12:2  Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium cælum.
II C VulgCont 12:3  Et scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
II C VulgCont 12:4  quoniam raptus est in Paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
II C VulgCont 12:5  Pro huiusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
II C VulgCont 12:6  Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id, quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
II C VulgCont 12:7  Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ Angelus Satanæ, qui me colaphizet.
II C VulgCont 12:8  Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me:
II C VulgCont 12:9  et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
II C VulgCont 12:10  Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: Cum enim infirmor, tunc potens sum.
II C VulgCont 12:11  Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
II C VulgCont 12:12  signa tamen Apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
II C VulgCont 12:13  Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
II C VulgCont 12:14  Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
II C VulgCont 12:15  Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar.
II C VulgCont 12:16  Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
II C VulgCont 12:17  Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos?
II C VulgCont 12:18  Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis?
II C VulgCont 12:19  Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur: omnia autem charissimi propter ædificationem vestram.
II C VulgCont 12:20  Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos:
II C VulgCont 12:21  ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.