II CORINTHIANS
Chapter 13
II C | VulgClem | 13:1 | Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. | |
II C | VulgClem | 13:2 | Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. | |
II C | VulgClem | 13:3 | An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ? | |
II C | VulgClem | 13:4 | Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. | |
II C | VulgClem | 13:5 | Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis. | |
II C | VulgClem | 13:7 | Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus. | |
II C | VulgClem | 13:9 | Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. | |
II C | VulgClem | 13:10 | Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. | |
II C | VulgClem | 13:11 | De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. | |