II CORINTHIANS
Chapter 5
II C | VulgClem | 5:1 | Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. | |
II C | VulgClem | 5:2 | Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes : | |
II C | VulgClem | 5:4 | Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. | |
II C | VulgClem | 5:6 | Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino | |
II C | VulgClem | 5:8 | audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. | |
II C | VulgClem | 5:10 | Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. | |
II C | VulgClem | 5:11 | Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. | |
II C | VulgClem | 5:12 | Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. | |
II C | VulgClem | 5:14 | Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : | |
II C | VulgClem | 5:15 | et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. | |
II C | VulgClem | 5:16 | Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. | |
II C | VulgClem | 5:17 | Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. | |
II C | VulgClem | 5:18 | Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis, | |
II C | VulgClem | 5:19 | quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. | |
II C | VulgClem | 5:20 | Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. | |