II CORINTHIANS
Chapter 3
II C | VulgClem | 3:1 | Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ? | |
II C | VulgClem | 3:2 | Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus : | |
II C | VulgClem | 3:3 | manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. | |
II C | VulgClem | 3:5 | non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est : | |
II C | VulgClem | 3:6 | qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. | |
II C | VulgClem | 3:7 | Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur : | |
II C | VulgClem | 3:9 | Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. | |
II C | VulgClem | 3:10 | Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. | |
II C | VulgClem | 3:13 | et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, | |
II C | VulgClem | 3:14 | sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), | |
II C | VulgClem | 3:15 | sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. | |