II CORINTHIANS
Chapter 9
II C | VulgSist | 9:2 | Scio enim promptum animum vestrum: pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. | |
II C | VulgSist | 9:3 | Misimus autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: | |
II C | VulgSist | 9:4 | ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia. | |
II C | VulgSist | 9:5 | Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam. | |
II C | VulgSist | 9:6 | Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. | |
II C | VulgSist | 9:7 | Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus. | |
II C | VulgSist | 9:8 | Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, | |
II C | VulgSist | 9:9 | sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in saeculum saeculi. | |
II C | VulgSist | 9:10 | Qui autem administrat semen seminanti: et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae: | |
II C | VulgSist | 9:11 | ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo. | |
II C | VulgSist | 9:12 | Quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, | |
II C | VulgSist | 9:13 | per probationem ministerii huius, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, | |
II C | VulgSist | 9:14 | et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis. | |