II CORINTHIANS
Chapter 11
II C | VulgSist | 11:2 | Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. | |
II C | VulgSist | 11:3 | Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo. | |
II C | VulgSist | 11:4 | Nam si is, qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. | |
II C | VulgSist | 11:6 | Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestus sum vobis. | |
II C | VulgSist | 11:7 | Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? | |
II C | VulgSist | 11:9 | Et cum essem apud vos, et egerem; nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. | |
II C | VulgSist | 11:10 | Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. | |
II C | VulgSist | 11:12 | Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. | |
II C | VulgSist | 11:13 | Nam eiusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. | |
II C | VulgSist | 11:15 | non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum. | |
II C | VulgSist | 11:16 | Iterum dico, (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier) | |
II C | VulgSist | 11:17 | quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae. | |
II C | VulgSist | 11:20 | Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. | |
II C | VulgSist | 11:21 | Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: | |
II C | VulgSist | 11:23 | Ministri Christi sunt, et ego (ut minus sapiens dico) plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. | |
II C | VulgSist | 11:25 | Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, | |
II C | VulgSist | 11:26 | in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: | |
II C | VulgSist | 11:27 | in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame, et siti, in ieiuniis multis, in frigore, et nuditate, | |
II C | VulgSist | 11:28 | praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum. | |
II C | VulgSist | 11:31 | Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. | |
II C | VulgSist | 11:32 | Damasci praepositus Gentis Aretae regis, custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: | |