Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
II C VulgSist 11:1  Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me:
II C VulgSist 11:2  Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
II C VulgSist 11:3  Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.
II C VulgSist 11:4  Nam si is, qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
II C VulgSist 11:5  Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
II C VulgSist 11:6  Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestus sum vobis.
II C VulgSist 11:7  Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
II C VulgSist 11:8  Alias Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
II C VulgSist 11:9  Et cum essem apud vos, et egerem; nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
II C VulgSist 11:10  Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.
II C VulgSist 11:12  Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
II C VulgSist 11:13  Nam eiusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
II C VulgSist 11:14  Et non mirum: ipse enim satanas transfigurat se in angelum lucis.
II C VulgSist 11:15  non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
II C VulgSist 11:16  Iterum dico, (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier)
II C VulgSist 11:17  quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
II C VulgSist 11:18  Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
II C VulgSist 11:19  Libenter enim suffertis insipientes: cum sitis ipsi sapientes.
II C VulgSist 11:20  Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
II C VulgSist 11:21  Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
II C VulgSist 11:22  Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: Semen Abrahae sunt, et ego:
II C VulgSist 11:23  Ministri Christi sunt, et ego (ut minus sapiens dico) plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
II C VulgSist 11:24  A Iudaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
II C VulgSist 11:25  Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
II C VulgSist 11:26  in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
II C VulgSist 11:27  in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame, et siti, in ieiuniis multis, in frigore, et nuditate,
II C VulgSist 11:28  praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, solicitudo omnium Ecclesiarum.
II C VulgSist 11:29  Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
II C VulgSist 11:30  Si gloriari oportet: quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
II C VulgSist 11:31  Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.
II C VulgSist 11:32  Damasci praepositus Gentis Aretae regis, custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
II C VulgSist 11:33  et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius.