II KINGS
Chapter 24
II K | VulgCont | 24:1 | In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum. | |
II K | VulgCont | 24:2 | Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Iudam, ut disperderent eum, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas. | |
II K | VulgCont | 24:3 | Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit, | |
II K | VulgCont | 24:4 | et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Ierusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. | |
II K | VulgCont | 24:5 | Reliqua autem sermonum Ioakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? Et dormivit Ioakim cum patribus suis: | |
II K | VulgCont | 24:7 | Et ultra non addidit rex Ægypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti. | |
II K | VulgCont | 24:8 | Decem et octo annorum erat Ioachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Nohesta filia Elnathan de Ierusalem. | |
II K | VulgCont | 24:10 | In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et circumdata est urbs munitionibus. | |
II K | VulgCont | 24:11 | Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam. | |
II K | VulgCont | 24:12 | Egressusque est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. | |
II K | VulgCont | 24:13 | Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea, quæ fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini. | |
II K | VulgCont | 24:14 | Et transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem: et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. | |
II K | VulgCont | 24:15 | Transtulit quoque Ioachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius: et iudices terræ duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem. | |
II K | VulgCont | 24:16 | Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. | |
II K | VulgCont | 24:18 | Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius erat Amital, filia Ieremiæ de Lobna. | |