II PETER
Chapter 3
II P | VulgCont | 3:1 | Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: | |
II P | VulgCont | 3:2 | ut memores sitis eorum, quæ prædixi verborum a sanctis Prophetis, et Apostolorum vestrorum præceptorum Domini et Salvatoris. | |
II P | VulgCont | 3:3 | Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, | |
II P | VulgCont | 3:4 | dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. | |
II P | VulgCont | 3:5 | Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra, de aqua, et per aquam consistens Dei Verbo: | |
II P | VulgCont | 3:7 | Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem Verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, et perditionis impiorum hominum. | |
II P | VulgCont | 3:8 | Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. | |
II P | VulgCont | 3:9 | Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. | |
II P | VulgCont | 3:10 | Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. | |
II P | VulgCont | 3:11 | Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, | |
II P | VulgCont | 3:12 | expectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? | |
II P | VulgCont | 3:13 | Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius expectamus, in quibus iustitia habitat. | |
II P | VulgCont | 3:14 | Propter quod charissimi hæc expectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace. | |
II P | VulgCont | 3:15 | Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, | |
II P | VulgCont | 3:16 | sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti, et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. | |
II P | VulgCont | 3:17 | Vos igitur fratres præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. | |