Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 21
II S VulgSist 21:1  Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum eius sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
II S VulgSist 21:2  Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos. (Porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel iuraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Iuda.)
II S VulgSist 21:3  Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini?
II S VulgSist 21:4  Dixeruntque ei Gabaonitae: Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum eius: neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?
II S VulgSist 21:5  Qui dixerunt regi: Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
II S VulgSist 21:6  Dentur nobis septem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
II S VulgSist 21:7  Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathae filii Saul, propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
II S VulgSist 21:8  Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
II S VulgSist 21:9  et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
II S VulgSist 21:10  Tollens autem Respha filia Aia, cilicium substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
II S VulgSist 21:11  Et nunciata sunt David quae fecerat Respha, filia Aia, concubina Saul.
II S VulgSist 21:12  Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Ionathae filii eius a viris Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe:
II S VulgSist 21:13  et asportavit inde ossa Saul, et ossa Ionathae filii eius: et colligentes ossa eorum, qui affixi fuerant,
II S VulgSist 21:14  sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathae filii eius in Terra Beniamin, in latere, in sepulchro Cis patris eius: feceruntque omnia, quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.
II S VulgSist 21:15  Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
II S VulgSist 21:16  Iesbibenob, qui fuit de genere arapha, cuius ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
II S VulgSist 21:17  Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David, dicentes: Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.
II S VulgSist 21:18  Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe arapha de genere gigantum.
II S VulgSist 21:19  Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
II S VulgSist 21:20  Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti quattuor, et erat de origine arapha.
II S VulgSist 21:21  Et blasphemavit Israel: percussit autem eum Ionathan filius Samaa fratris David.
II S VulgSist 21:22  Hi quattuor nati sunt de arapha in Geth, et ceciderunt in manu David, et servorum eius.