Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II S VulgSist 1:1  Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
II S VulgSist 1:2  In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput. et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
II S VulgSist 1:3  Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Israel fugi.
II S VulgSist 1:4  Et dixit ad eum David: Quod est verbum quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt: sed et Saul et Ionathas filius eius interierunt.
II S VulgSist 1:5  Dixitque David ad adolescentem, qui nunciabat ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Ionathas filius eius?
II S VulgSist 1:6  Et ait adolescens, qui nunciabat ei: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam: porro currus et equites appropinquabant ei,
II S VulgSist 1:7  et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cui cum respondissem: Adsum:
II S VulgSist 1:8  dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalecites ego sum.
II S VulgSist 1:9  Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me: quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
II S VulgSist 1:10  Stansque super eum, occidi illum: sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam: et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
II S VulgSist 1:11  Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri, qui erant cum eo,
II S VulgSist 1:12  et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Ionathan filium eius, et super populum Domini, et super domum Israel, eo quod corruissent gladio.
II S VulgSist 1:13  Dixitque David ad iuvenem qui nunciaverat ei: Unde es tu? Qui respondit: Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
II S VulgSist 1:14  Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
II S VulgSist 1:15  Vocansque David unum de pueris suis, ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
II S VulgSist 1:16  Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini.
II S VulgSist 1:17  Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul, et super Ionathan filium eius,
II S VulgSist 1:18  (et praecepit ut docerent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in Libro iustorum.) Et ait: Considera Israel pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati.
II S VulgSist 1:19  Inclyti, Israel, super montes tuos interfecti sunt: quo modo ceciderunt fortes?
II S VulgSist 1:20  Nolite annunciare in Geth, neque annuncietis in compitis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philisthiim, ne exultent filiae incircumcisorum.
II S VulgSist 1:21  Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
II S VulgSist 1:22  A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Ionathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
II S VulgSist 1:23  Saul et Ionathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.
II S VulgSist 1:24  Filiae Israel super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
II S VulgSist 1:25  Quo modo ceciderunt fortes in praelio? Ionathas in excelsis tuis occisus est?
II S VulgSist 1:26  Doleo super te frater mi Ionatha decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
II S VulgSist 1:27  Quo modo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?