II SAMUEL
Chapter 15
II S | VulgSist | 15:1 | Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui praecederent eum. | |
II S | VulgSist | 15:2 | Et mane consurgens Absalom, stabat iuxta introitum portae in via, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus. | |
II S | VulgSist | 15:3 | Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et iusti. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. dicebatque Absalom: | |
II S | VulgSist | 15:4 | Quis me constituat iudicem super terram, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium, et iuste iudicem? | |
II S | VulgSist | 15:5 | Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum. | |
II S | VulgSist | 15:6 | Faciebatque hoc omni Israel venienti ad iudicium, ut audiretur a rege, et solicitabat corda virorum Israel. | |
II S | VulgSist | 15:7 | Post quattuor autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron. | |
II S | VulgSist | 15:8 | Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino. | |
II S | VulgSist | 15:10 | Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnabit Absalom in Hebron. | |
II S | VulgSist | 15:11 | Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes. | |
II S | VulgSist | 15:12 | Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est coniuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom. | |
II S | VulgSist | 15:13 | Venit igitur nuncius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. | |
II S | VulgSist | 15:14 | Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impleat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii. | |
II S | VulgSist | 15:15 | Dixeruntque servi regis ad eum: omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui. | |
II S | VulgSist | 15:16 | Egressus est ergo rex, et universa domus eius pedibus suis: et reliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. | |
II S | VulgSist | 15:18 | et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem. | |
II S | VulgSist | 15:19 | Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo. | |
II S | VulgSist | 15:20 | Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. | |
II S | VulgSist | 15:21 | Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus. | |
II S | VulgSist | 15:22 | Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri, qui cum eo erant, et reliqua multitudo. | |
II S | VulgSist | 15:23 | Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur Torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam olivae, quae respicit ad desertum. | |
II S | VulgSist | 15:24 | Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei: et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate. | |
II S | VulgSist | 15:25 | Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. | |
II S | VulgSist | 15:27 | Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Ionathas filius Abiathar duo filii vestri, sint vobiscum. | |
II S | VulgSist | 15:28 | Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi. | |
II S | VulgSist | 15:30 | Porro David ascendebat Clivum olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite, sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. | |
II S | VulgSist | 15:31 | Nunciatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom, dixitque David: Infatua, quaeso, Domine consilium Achitophel. | |
II S | VulgSist | 15:32 | Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite. | |
II S | VulgSist | 15:34 | si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: patere me vivere sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel. | |
II S | VulgSist | 15:35 | Habes autem tecum Sadoc, et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc, et Abiathar sacerdotibus. | |
II S | VulgSist | 15:36 | Sunt enim cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Ionathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis. | |