Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 8
II S Vulgate 8:1  factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
II S Vulgate 8:2  et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
II S Vulgate 8:3  et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
II S Vulgate 8:4  et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus
II S Vulgate 8:5  venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
II S Vulgate 8:6  et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
II S Vulgate 8:7  et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem
II S Vulgate 8:8  et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
II S Vulgate 8:9  audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
II S Vulgate 8:10  et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
II S Vulgate 8:11  quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
II S Vulgate 8:12  de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
II S Vulgate 8:13  fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
II S Vulgate 8:14  et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
II S Vulgate 8:15  et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
II S Vulgate 8:16  Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
II S Vulgate 8:17  et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
II S Vulgate 8:18  Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant