Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
II T VulgSist 2:1  Rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum:
II T VulgSist 2:2  ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
II T VulgSist 2:3  Nequis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis,
II T VulgSist 2:4  qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
II T VulgSist 2:5  Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?
II T VulgSist 2:6  Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
II T VulgSist 2:7  Nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
II T VulgSist 2:8  Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
II T VulgSist 2:9  cuius est adventus secundum operationem satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
II T VulgSist 2:10  et in omni seductione iniquitatis iis, qui pereunt: eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
II T VulgSist 2:11  Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
II T VulgSist 2:12  ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
II T VulgSist 2:13  Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:
II T VulgSist 2:14  in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
II T VulgSist 2:15  Itaque fratres state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
II T VulgSist 2:16  Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,
II T VulgSist 2:17  exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere, et sermone bono.