II TIMOTHY
Chapter 1
II T | VulgCont | 1:1 | Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Iesu: | |
II T | VulgCont | 1:2 | Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro. | |
II T | VulgCont | 1:3 | Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die | |
II T | VulgCont | 1:5 | recordationem accipiens eius fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. | |
II T | VulgCont | 1:6 | Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. | |
II T | VulgCont | 1:7 | Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. | |
II T | VulgCont | 1:8 | Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: | |
II T | VulgCont | 1:9 | qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sæcularia. | |
II T | VulgCont | 1:10 | Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: | |
II T | VulgCont | 1:12 | Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. | |
II T | VulgCont | 1:13 | Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu. | |
II T | VulgCont | 1:15 | Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. | |
II T | VulgCont | 1:16 | Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: | |