Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
1 2 3 4
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II T VulgSist 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu:
II T VulgSist 1:2  Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia et pax a Deo Patre nostro, et Christo Iesu Domino nostro.
II T VulgSist 1:3  Gratias ago Deo meo, cui servio a progenitoribus meis in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
II T VulgSist 1:4  desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear,
II T VulgSist 1:5  recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
II T VulgSist 1:6  Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.
II T VulgSist 1:7  Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
II T VulgSist 1:8  Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
II T VulgSist 1:9  qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia.
II T VulgSist 1:10  Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
II T VulgSist 1:11  in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister Gentium.
II T VulgSist 1:12  Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
II T VulgSist 1:13  Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu.
II T VulgSist 1:14  Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
II T VulgSist 1:15  Scis enim hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Philetus, et Hermogenes.
II T VulgSist 1:16  Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
II T VulgSist 1:17  sed cum Romam venisset, solicite me quaesivit, et invenit.
II T VulgSist 1:18  Det illi Dominus invenire misericordiam a Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.