Toggle notes
Chapter 1
III | VulgSist | 1:2 | Charissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere, sicut prospere agit anima tua. | |
III | VulgSist | 1:3 | Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas. | |
III | VulgSist | 1:6 | qui testimonium reddiderunt charitati tuae in conspectu Ecclesiae: quos, benefaciens, deduces digne Deo. | |
III | VulgSist | 1:9 | Scripsissem forsitan Ecclesiae: sed is, qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos. | |
III | VulgSist | 1:10 | propter hoc si venero, commonebo eius opera, quae facit: verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant: neque ipse suscipit fratres: et eos, qui suscipiunt, prohibet, et de Ecclesia eiicit. | |
III | VulgSist | 1:11 | Charissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non videt Deum. | |
III | VulgSist | 1:12 | Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. | |