Toggle notes
Chapter 1
III | Vulgate | 1:2 | carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua | |
III | Vulgate | 1:3 | gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas | |
III | Vulgate | 1:6 | qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo | |
III | Vulgate | 1:9 | scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos | |
III | Vulgate | 1:10 | propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit | |
III | Vulgate | 1:11 | carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum | |
III | Vulgate | 1:12 | Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est | |