Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 35
Isai Vulgate 35:1  laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium
Isai Vulgate 35:2  germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri
Isai Vulgate 35:3  confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
Isai Vulgate 35:4  dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos
Isai Vulgate 35:5  tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
Isai Vulgate 35:6  tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine
Isai Vulgate 35:7  et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci
Isai Vulgate 35:8  et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam
Isai Vulgate 35:9  non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint
Isai Vulgate 35:10  et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus