ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 16
Isai | Vulgate | 16:2 | et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon | |
Isai | Vulgate | 16:3 | ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas | |
Isai | Vulgate | 16:4 | habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram | |
Isai | Vulgate | 16:5 | et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est | |
Isai | Vulgate | 16:6 | audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius | |
Isai | Vulgate | 16:7 | idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas | |
Isai | Vulgate | 16:8 | quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare | |
Isai | Vulgate | 16:9 | super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit | |
Isai | Vulgate | 16:10 | et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli | |
Isai | Vulgate | 16:11 | super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris | |
Isai | Vulgate | 16:12 | et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit | |