ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 8
Isai | Vulgate | 8:1 | et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare | |
Isai | Vulgate | 8:3 | et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari | |
Isai | Vulgate | 8:4 | quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum | |
Isai | Vulgate | 8:6 | pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae | |
Isai | Vulgate | 8:7 | propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius | |
Isai | Vulgate | 8:8 | et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel | |
Isai | Vulgate | 8:9 | congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini | |
Isai | Vulgate | 8:11 | haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens | |
Isai | Vulgate | 8:12 | non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis | |
Isai | Vulgate | 8:14 | et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem | |
Isai | Vulgate | 8:18 | ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion | |
Isai | Vulgate | 8:19 | et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis | |
Isai | Vulgate | 8:20 | ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux | |
Isai | Vulgate | 8:21 | et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum | |