ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 21
Isai | Vulgate | 21:1 | onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili | |
Isai | Vulgate | 21:2 | visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci | |
Isai | Vulgate | 21:3 | propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem | |
Isai | Vulgate | 21:4 | emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum | |
Isai | Vulgate | 21:5 | pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum | |
Isai | Vulgate | 21:6 | haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet | |
Isai | Vulgate | 21:7 | et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu | |
Isai | Vulgate | 21:8 | et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus | |
Isai | Vulgate | 21:9 | ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram | |
Isai | Vulgate | 21:10 | tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis | |
Isai | Vulgate | 21:14 | occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti | |
Isai | Vulgate | 21:15 | a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii | |
Isai | Vulgate | 21:16 | quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar | |