ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 32
Isai | Vulgate | 32:2 | et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta | |
Isai | Vulgate | 32:4 | et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane | |
Isai | Vulgate | 32:5 | non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior | |
Isai | Vulgate | 32:6 | stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat | |
Isai | Vulgate | 32:7 | fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium | |
Isai | Vulgate | 32:9 | mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum | |
Isai | Vulgate | 32:10 | post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet | |
Isai | Vulgate | 32:11 | obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros | |
Isai | Vulgate | 32:13 | super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis | |
Isai | Vulgate | 32:14 | domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum | |
Isai | Vulgate | 32:15 | donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur | |
Isai | Vulgate | 32:17 | et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum | |
Isai | Vulgate | 32:18 | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta | |