Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 32
Isai Vulgate 32:1  ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
Isai Vulgate 32:2  et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta
Isai Vulgate 32:3  non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt
Isai Vulgate 32:4  et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane
Isai Vulgate 32:5  non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior
Isai Vulgate 32:6  stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat
Isai Vulgate 32:7  fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium
Isai Vulgate 32:8  princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit
Isai Vulgate 32:9  mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum
Isai Vulgate 32:10  post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet
Isai Vulgate 32:11  obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros
Isai Vulgate 32:12  super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili
Isai Vulgate 32:13  super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis
Isai Vulgate 32:14  domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum
Isai Vulgate 32:15  donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur
Isai Vulgate 32:16  et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit
Isai Vulgate 32:17  et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum
Isai Vulgate 32:18  et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta
Isai Vulgate 32:19  grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas
Isai Vulgate 32:20  beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini