ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 23
| Isai | Vulgate | 23:1 | onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis | |
| Isai | Vulgate | 23:2 | tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te | |
| Isai | Vulgate | 23:3 | in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium | |
| Isai | Vulgate | 23:4 | erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines | |
| Isai | Vulgate | 23:7 | numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum | |
| Isai | Vulgate | 23:8 | quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae | |
| Isai | Vulgate | 23:9 | Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae | |
| Isai | Vulgate | 23:11 | manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius | |
| Isai | Vulgate | 23:12 | et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi | |
| Isai | Vulgate | 23:13 | ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam | |
| Isai | Vulgate | 23:15 | et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis | |
| Isai | Vulgate | 23:16 | sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit | |
| Isai | Vulgate | 23:17 | et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae | |