JOSHUA
Chapter 16
Josh | VulgClem | 16:1 | Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel : | |
Josh | VulgClem | 16:3 | et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno : | |
Josh | VulgClem | 16:5 | Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. | |
Josh | VulgClem | 16:6 | Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë. | |
Josh | VulgClem | 16:7 | Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. | |
Josh | VulgClem | 16:8 | De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. | |
Josh | VulgClem | 16:9 | Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. | |