JOSHUA
Chapter 15
Josh | VulgClem | 15:1 | Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. | |
Josh | VulgClem | 15:2 | Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem. | |
Josh | VulgClem | 15:3 | Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, | |
Josh | VulgClem | 15:4 | atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. | |
Josh | VulgClem | 15:5 | Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. | |
Josh | VulgClem | 15:6 | Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben : | |
Josh | VulgClem | 15:7 | et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. | |
Josh | VulgClem | 15:8 | Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem : | |
Josh | VulgClem | 15:9 | pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. | |
Josh | VulgClem | 15:10 | Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. | |
Josh | VulgClem | 15:11 | Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur. | |
Josh | VulgClem | 15:13 | Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. | |
Josh | VulgClem | 15:14 | Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. | |
Josh | VulgClem | 15:15 | Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. | |
Josh | VulgClem | 15:16 | Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. | |
Josh | VulgClem | 15:17 | Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem. | |
Josh | VulgClem | 15:18 | Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit. | |
Josh | VulgClem | 15:19 | At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. | |
Josh | VulgClem | 15:21 | Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur, | |
Josh | VulgClem | 15:32 | Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum. | |
Josh | VulgClem | 15:36 | et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum. | |
Josh | VulgClem | 15:41 | et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum. | |
Josh | VulgClem | 15:47 | Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus. | |
Josh | VulgClem | 15:54 | Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum. | |
Josh | VulgClem | 15:60 | Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum. | |