Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Josh VulgClem 4:2  Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :
Josh VulgClem 4:3  et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Josh VulgClem 4:4  Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,
Josh VulgClem 4:5  et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,
Josh VulgClem 4:6  ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?
Josh VulgClem 4:7  respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.
Josh VulgClem 4:8  Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
Josh VulgClem 4:9  Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem.
Josh VulgClem 4:10  Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
Josh VulgClem 4:11  Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
Josh VulgClem 4:12  Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses :
Josh VulgClem 4:13  et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
Josh VulgClem 4:14  In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
Josh VulgClem 4:16  Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.
Josh VulgClem 4:17  Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
Josh VulgClem 4:18  Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
Josh VulgClem 4:19  Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
Josh VulgClem 4:20  Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
Josh VulgClem 4:21  et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?
Josh VulgClem 4:22  docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
Josh VulgClem 4:23  siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
Josh VulgClem 4:24  sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
Josh VulgClem 4:25  ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.