JOSHUA
Chapter 6
Josh | VulgClem | 6:1 | Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. | |
Josh | VulgClem | 6:2 | Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. | |
Josh | VulgClem | 6:4 | Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. | |
Josh | VulgClem | 6:5 | Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. | |
Josh | VulgClem | 6:6 | Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam fœderis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. | |
Josh | VulgClem | 6:7 | Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. | |
Josh | VulgClem | 6:8 | Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, | |
Josh | VulgClem | 6:9 | omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. | |
Josh | VulgClem | 6:10 | Præceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini. | |
Josh | VulgClem | 6:11 | Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. | |
Josh | VulgClem | 6:13 | et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est : præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. | |
Josh | VulgClem | 6:14 | Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. | |
Josh | VulgClem | 6:15 | Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. | |
Josh | VulgClem | 6:16 | Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem. | |
Josh | VulgClem | 6:17 | Sitque civitas hæc anathema, et omnia quæ in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus. | |
Josh | VulgClem | 6:18 | Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur. | |
Josh | VulgClem | 6:19 | Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. | |
Josh | VulgClem | 6:20 | Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem, | |
Josh | VulgClem | 6:21 | et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. | |
Josh | VulgClem | 6:22 | Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi juramento firmastis. | |
Josh | VulgClem | 6:23 | Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. | |
Josh | VulgClem | 6:24 | Urbem autem, et omnia quæ erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. | |
Josh | VulgClem | 6:25 | Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quæ habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in præsentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens : | |
Josh | VulgClem | 6:26 | Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. | |