Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
Josh VulgClem 13:1  Josue senex provectæque ætatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longævus es, terraque latissima derelicta est, quæ necdum sorte divisa est :
Josh VulgClem 13:2  omnis videlicet Galilæa, Philisthiim, et universa Gessuri.
Josh VulgClem 13:3  A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.
Josh VulgClem 13:4  Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi,
Josh VulgClem 13:5  ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
Josh VulgClem 13:6  omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem hæreditatis Israël, sicut præcepi tibi.
Josh VulgClem 13:7  Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiæ tribui Manasse,
Josh VulgClem 13:8  cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
Josh VulgClem 13:9  Ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
Josh VulgClem 13:10  et cunctas civitates Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
Josh VulgClem 13:11  et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
Josh VulgClem 13:12  omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.
Josh VulgClem 13:13  Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem.
Josh VulgClem 13:14  Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Josh VulgClem 13:15  Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
Josh VulgClem 13:16  Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quæ ducit Medaba,
Josh VulgClem 13:17  et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
Josh VulgClem 13:19  et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
Josh VulgClem 13:21  et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ.
Josh VulgClem 13:22  Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
Josh VulgClem 13:23  Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
Josh VulgClem 13:24  Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus hæc divisio est.
Josh VulgClem 13:25  Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terræ filiorum Ammon, usque ad Aroër, quæ est contra Rabba,
Josh VulgClem 13:26  et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.
Josh VulgClem 13:27  In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
Josh VulgClem 13:28  Hæc est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villæ earum.
Josh VulgClem 13:29  Dedit et dimidiæ tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
Josh VulgClem 13:30  cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :
Josh VulgClem 13:31  et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiæ parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
Josh VulgClem 13:32  Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
Josh VulgClem 13:33  Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.