Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
Josh VulgHetz 3:1  Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra: egredientesque de Setim, venerunt ad Iordanem ipse, et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies.
Josh VulgHetz 3:2  Quibus evolutis, transierunt præcones per castrorum medium,
Josh VulgHetz 3:3  et clamare cœperunt: Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes:
Josh VulgHetz 3:4  sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam.
Josh VulgHetz 3:5  Dixitque Iosue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
Josh VulgHetz 3:6  Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui iussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
Josh VulgHetz 3:7  Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel: ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
Josh VulgHetz 3:8  Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquæ Iordanis, state in ea.
Josh VulgHetz 3:9  Dixitque Iosue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
Josh VulgHetz 3:10  Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Iebusæum, et Amorrhæum.
Josh VulgHetz 3:11  Ecce, arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Iordanem.
Josh VulgHetz 3:12  Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus.
Josh VulgHetz 3:13  Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Iordanis, aquæ, quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Josh VulgHetz 3:14  Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem: et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.
Josh VulgHetz 3:15  Ingressisque eis Iordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat)
Josh VulgHetz 3:16  steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in Mare solitudinis (quod nunc vocatur mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
Josh VulgHetz 3:17  Populus autem incedebat contra Iericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.