MICAH
Chapter 1
Mica | VulgClem | 1:1 | Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem. | |
Mica | VulgClem | 1:2 | Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. | |
Mica | VulgClem | 1:3 | Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ. | |
Mica | VulgClem | 1:4 | Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps. | |
Mica | VulgClem | 1:5 | In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ? | |
Mica | VulgClem | 1:6 | Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. | |
Mica | VulgClem | 1:7 | Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. | |
Mica | VulgClem | 1:8 | Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum : | |
Mica | VulgClem | 1:9 | quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. | |
Mica | VulgClem | 1:10 | In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite. | |
Mica | VulgClem | 1:11 | Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. | |
Mica | VulgClem | 1:12 | Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. | |
Mica | VulgClem | 1:13 | Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël. | |
Mica | VulgClem | 1:14 | Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël. | |
Mica | VulgClem | 1:15 | Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël. | |