MICAH
Chapter 7
Mica | VulgClem | 7:1 | Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. | |
Mica | VulgClem | 7:2 | Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. | |
Mica | VulgClem | 7:3 | Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. | |
Mica | VulgClem | 7:4 | Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum. | |
Mica | VulgClem | 7:5 | Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. | |
Mica | VulgClem | 7:6 | Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. | |
Mica | VulgClem | 7:7 | Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus. | |
Mica | VulgClem | 7:8 | Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est. | |
Mica | VulgClem | 7:9 | Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus. | |
Mica | VulgClem | 7:10 | Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. | |
Mica | VulgClem | 7:12 | In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. | |
Mica | VulgClem | 7:13 | Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. | |
Mica | VulgClem | 7:14 | Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. | |
Mica | VulgClem | 7:16 | Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt. | |
Mica | VulgClem | 7:17 | Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. | |
Mica | VulgClem | 7:18 | Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. | |
Mica | VulgClem | 7:19 | Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. | |