Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NAHUM
1 2 3
Prev Up Next
Chapter 1
Nahu VulgHetz 1:2  Deus æmulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
Nahu VulgHetz 1:3  Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viæ eius, et nebulæ pulvis pedum eius.
Nahu VulgHetz 1:4  Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit.
Nahu VulgHetz 1:5  Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo.
Nahu VulgHetz 1:6  Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petræ dissolutæ sunt ab eo.
Nahu VulgHetz 1:7  Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se.
Nahu VulgHetz 1:8  et in diluvio prætereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebræ.
Nahu VulgHetz 1:9  Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio.
Nahu VulgHetz 1:10  Quia sicut spinæ seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.
Nahu VulgHetz 1:11  Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans prævaricationem.
Nahu VulgHetz 1:12  Hæc dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
Nahu VulgHetz 1:13  Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
Nahu VulgHetz 1:14  Et præcipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
Nahu VulgHetz 1:15  Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.