Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 31
Psal VulgClem 31:1  Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Psal VulgClem 31:2  Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
Psal VulgClem 31:3  Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
Psal VulgClem 31:4  Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Psal VulgClem 31:5  Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
Psal VulgClem 31:6  Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
Psal VulgClem 31:7  Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
Psal VulgClem 31:8  Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
Psal VulgClem 31:9  Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
Psal VulgClem 31:10  Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Psal VulgClem 31:11  Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.