Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 134
Psal VulgClem 134:1  Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
Psal VulgClem 134:2  qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Psal VulgClem 134:3  Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
Psal VulgClem 134:4  Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
Psal VulgClem 134:5  Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Psal VulgClem 134:6  Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Psal VulgClem 134:7  Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
Psal VulgClem 134:8  Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
Psal VulgClem 134:9  Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Psal VulgClem 134:10  Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
Psal VulgClem 134:11  Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
Psal VulgClem 134:12  et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
Psal VulgClem 134:13  Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
Psal VulgClem 134:14  Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
Psal VulgClem 134:15  Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgClem 134:16  Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgClem 134:17  Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Psal VulgClem 134:18  Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Psal VulgClem 134:19  Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
Psal VulgClem 134:20  Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Psal VulgClem 134:21  Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.